Epistola ad Hebraeos*

Caput 10: Versus 15

Contestatur autem nos,etc. Spiritus sanctus testificatur quod consummavit in aeternum sanctificatos, et quod in Novo Testamento non recordabitur Deus peccatorum.Postquam.Quasi dicat: Postquam illud dixit quod non valet ad probationem nostram, adjecit alia quae corroborant utrumque quod dicimus: scilicetdando leges,quod pertinet ad consummationem;et peccatorum et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius,quod pertinet ad sanctificationem.
(* Traductions européennes)